# De Continentia 11.20-35

Augustine, De Continentia, 11.20 to 11.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/11.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/11.20

homo enim dicebat, qui tamen non secundum hominem uiuebat: non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. uide, si secundum hominem uiuebat, qui ueraciter ista dicebat. admonens ergo apostolus hominem, ne uiuat secundum hominem, hominem deo reddit. qui autem uiuit non secundum hominem, sed secundum deum, profecto non uiuit etiam secundum se ipsum, quia homo est et ipse. sed ideo dicitur etiam secundum carnem uiuere, cum ita uiuit, quia et carne sola nominata intellegitur homo, quod iam ostendimus. sicut sola anima nominata intellegitur homo; unde dictum est: omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, id est omnis homo, et: septuaginta quinque animae descenderunt in Aegyptum cum Iacob, id est septuaginta quinque homines. noli ergo uiuere secundum te ipsum, o homo; inde perieras, sed quaesitus es. noli, inquam, uiuere secundum te ipsum; si perieras, inuentus es. noli carnis accusare naturam, quando audis: si secundum carnem uixeritis, moriemini. sic enim dici potuit et uerissime potuit: si secundum uos uixeritis, moriemini. nam diabolus non habet carnem et tamen, quia secundum se ipsum uiuere uoluit, in ueritate non stetit. quid ergo mirum, si secundum se ipsum uiuens, cum loquitur mendacium, de suo loquitur? quod uerum de illo ueritas dixit.

---

Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml.
