# De Continentia 14

Augustine, De Continentia, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/14

Et alii quidem, qui sua consueuerunt excusare peccata, fato se ad peccandum queruntur inpelli, tamquam hoc decreuerint sidera et caelum prius talia decernendo peccauerit, ut homo postea talia committendo peccaret; alii fortunae malunt inputare, quod peccant: qui omnia fortuitis casibus agitari putant nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseuerare contendunt. qualis ergo dementia est disputationes suas rationi tribuere et actiones suas casibus subiugare? alii totum, quod male faciunt, in diabolum referunt nec uolunt cum illo habere uel partem, cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, consensisse dubitare non possint. sunt etiam, qui excusationem suam extendunt in accusationem dei, diuino iudicio miseri, suo autem furore blasphemi. etenim aduersus eum ex contrario principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset tunc peccare dicunt, quando natura mali praeualet naturae dei. haec Manichaeorum est inmundissima insania, quorum machinamenta diabolica facillime ueritas indubitata subuertit, quae dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem confitetur. quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis de istis merito non creditur, a quibus deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis creditur?

---

Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml.
