Latin
26
Augustine, De Continentia 26
Unproofread scanNot analysed yet
Haec aduersus Manichaeos fallaciter continentes pro ueraci continentia disputare suffecerit, ne continentiae fructuosus et gloriosus labor partem infirmam nostram, id est corpus, quando ab inmoderatis uel inlicitis uoluptatibus cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari credatur hostiliter. corpus quippe ab anima est quidem natura diuersum, sed non est a natura hominis alienum. non enim animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat et corpore: et utique deus quem liberat, totum hominem liberat. unde totum hominem etiam ipse saluator suscepit, dignatus in nobis totum liberare quod fecit. qui contra istam sentiunt ueritatem, quid eis prodest libidines continere? si tamen aliquas continent. quid in eis per continentiam potest fieri mundum, quorum continentia talis inmunda est? quae nec continentia nominanda est. sentire quippe quod sentiunt, uirus est diaboli; continentia uero munus est dei. sicut autem non omnis, qui aliquid patitur aut quoslibet dolores tolerantissime patitur, habet eam uirtutem, quae similiter dei munus est et patientia nuncupatur —multi enim tolerant multa tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus et obtinendis uel non relinquendis eis rebus, quibus uinculo praui amoris obstricti sunt; multi pro diuersis et perniciosis, quibus uehementer tenentur, erroribus: quos omnes absit ut dicamus ueram habere patientiam —ita non omnis, qui aliquid continet uel ipsas etiam carnis aut animi libidines mirabiliter continet, istam continentiam, de cuius utilitate et decore disserimus, habere dicendus est. quidam enim, quod mirum dictu uideri potest, per incontinentiam continent —uelut si se mulier contineat a marito, quia hoc iurauit adultero —quidam per iniustitiam —uelut si miscendi sexus non reddat coniux coniugi debitum, quia ipse uel ipsa iam potest uincere talem corporis adpetitum —item quidam continent decepti fide falsa et uana sperantes, uana sectantes: in quibus sunt omnes haeretici et quicumque sub nomine religionis aliquo errore falluntur. quorum continentia uera esset, si esset et fides uera; cum uero illa propterea nec fides sit appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae nomine indigna est. numquid enim continentiam, quam munus dei uerissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? absit a cordibus nostris tam detestanda dementia. beatus autem apostolus ait: omne, quod non est ex fide, peccatum est. quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda est.