# De Continentia 28

Augustine, De Continentia, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/28

Absit ergo, ut continentiam, de qua scriptura dicit: et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum, etiam eos habere dicamus,.qui continendo uel erroribus seruiunt uel aliquas minores cupiditates ideo uincunt, ut alias expleant, quarum granditate uincuntur. ea uero, quae uera est desuper ueniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala sanare uult omnia. cuius ut breuiter complectar actionem, omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae aduersantur delectationi sapientiae, cohercendis atque sanandis inuigilat officium continentiae. unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines corporis cohibere definiunt; melius profecto illi, qui non addunt corporis, sed generaliter libidinem siue cupiditatem regendam dicunt ad continentiam pertinere. quae cupiditas in uitio ponitur nec tantum est corporis, uerum et animi. etenim si corporis cupiditas est in fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo animositates in corporis uoluptatibus, ac non potius in animi motibus et perturbationibus exercentur? carnis tamen opera haec omnia nuncupauit apostolus, siue quae ad animum siue quae ad carnem proprie pertinerent,. ipsum scilicet hominem nomine carnis appellans. opera quippe hominis sunt, quae non dicuntur dei, quoniam homo, qui haec agit. secundum se ipsum uiuit, non secundum deum, in quantum haec agit. sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda sunt dei. deus est enim, inquit apostolus, qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. inde est et illud: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei.

---

Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml.
