Latin
29
Augustine, De Continentia 29
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus itaque hominis adhaerens spiritui dei concupiscit aduersus carnem, id est aduersus se ipsum, sed pro se ipso, ut motus illi siue in carne siue in anima secundum hominem, non secundum deum, qui sunt adhuc per adquisitum languorem, continentia cohibeantur propter adquirendam salutem, ut homo non secundum hominem uiuens iam possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut, quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non consentit qui mente legi dei seruit, dicat etiam illud: iam non ego operor illud. talibus quippe et illa dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est. in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. quibus loquatur intellegamus, immo uero adtentius audiamus. nam quid hoc planius! quid apertius! eis certe loquitur, qui consurrexerunt cum Christo, nondum utique carne, sed mente, quos et mortuos dicit et magis hinc uiuos; nam uita uestra, inquit, abscondita est cum Christo in deo. talium mor- . tuorum uox est: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. quorum ergo uita erat abscondita in deo, admonentur et exhortantur, ut membra sua mortificent, quae sunt super. terram. id enim sequitur: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram. et ne quisquam nimis tardus membra ista uisibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat aperiens, fornicationem, inquit, inmunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus. itane uero credendum est, quod isti, qui iam mortui erant eorumque uita abscondita erat cum Christo in deo, adhuc fornicabantur, adhuc in moribus inmundis operibusque uiuebant, adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque auaritiae seruiebant? quis demens ista de talibus senserit? quid ergo uult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione uiuentes? et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur nec exhibentur eis arma corporis membra et, quod est maius atque uigilantia continentiae maiore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamuis eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur auertitur et ad superna delectabilius cogitanda conuertitur, ad hoc ea nominans in sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? quod fit, si efficaciter audiamus ipso adiuuante, qui haec per apostolum praecipit: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.