Latin
31
Augustine, De Continentia 31
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem deponite, inquit, et uos uniuersa et commemorat plura eius modi mala. sed quid est, quod ei non sufficit dicere: deponite uos uniuersa, sed addita coniunctione dixit: et uos? nisi ne propterea se putarent haec mala -facere atque in eis uiuere inpune, quia fides eorum liberaret eos ab ira, quae uenit in filios infidelitatis ista facientes et in eis sine fide uiuentes. deponite, inquit, et uos illa mala, propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis nec uobis eorum inpunitatem propter fidei meritum promittatis. non autem diceret "deponite eis, qui iam deposuerant ex ea parte, qua talibus uitiis non consentiebant nec sua membra eis arma peccati dabant, nisi quia in hoc facto est et in hac adhuc operatione uersatur, quamdiu mortales sumus, uita sanctorum. dum enim spiritus concupiscit aduersus carnem, haec magna intentione res agitur, delectationibus prauis, libidinibus inmundis, motibus carnalibus atque turpibus suauitate sanctitatis, amore castitatis, spiritali uigore et continentiae decore resistitur: sic deponuntur ab eis qui mortui sunt eis nec consentiendo uiuunt in eis, sic, inquam, deponuntur, dum continuata continentia, ne resurgant, premuntur. quisquis quasi securus ab hac eorum depositione cessauerit, ilico in arcem mentis prosilient eamque inde ipsa deponent atque in suam redigent seruitutem turpiter deformiterque captiuam. tunc regnabit peccatum in hominis mortali corpore ad oboediendum desideriis eius; tunc sua membra exhibebit arma iniquitatis peccato et erunt nouissima illius peiora prioribus. multo enim est tolerabilius certamen huius modi non coepisse quam coeptum reliquisse conflictum et factum ex bono proeliatore uel etiam ex uictore captiuum. unde dominus non ait: qui coeperit, sed: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.