# De Continentia 4.22-32

Augustine, De Continentia, 4.22 to 4.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/4.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/4.22

si enim potestas non datur, uacat manus ab hominis interfectione, numquid ideo mundum est ab scelere cor homicidae? aut si rem subripere alienam non ut quis uult potest, numquid ideo in ipsa uoluntate fur non est? aut si casta est, quam uult adulterare non castus, ideo eam non est in corde moechatus? aut si meretrix non inueniatur in fornice, ideo qui eam quaerit, non fornicatur in mente? aut si cupienti per mendacium laedere proximum tempus uel locus desit, ideo falsum testimonium non ore interiore iam dixit? aut si quisquam homines timens lingua carnis non audeat sonare blasphemiam, ideo non est huius criminis reus, qui dicit in corde suo: non est deus? ita cetera mala facta hominum, quae nullus agit corporis motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos habent, quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus, id est interioris uerbum malignum. in quod timens ille declinari cor suum ostium continentiae circum labia oris huius poni poscit a domino, quod contineat cor, ne diclinetur in uerba maligna, contineat autem non sinendo cogitationem procedere in consensionem; sic enim secundum praeceptum apostolicum non regnat peccatum in nostro mortali corpore neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato. a quo praecepto inplendo alieni sunt utique, qui ob hoc ad peccandum membra non mouent, quia potestas nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex membrorum uelut armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. proinde quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis peccato, quia hoc uolunt, quod propterea non exhibent, quia non possunt.

---

Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml.
