# De Continentia 8

Augustine, De Continentia, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/8

Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in proelium. non ergo regnet, inquit, peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, neque exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. peccatum enim uobis non dominabitur; non enim estis sub lege sed sub gratia. et alio loco. ergo inquit, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. id ergo nunc agitur, quamdiu est mortalis haec uita nostra sub gratia, ne peccatum, id est concupiscentia peccati — hanc enim hoc loco peccati nomine appellat — regnet in nostro mortali corpore. tunc autem regnare ostenditur, si desideriis eius oboeditur. est ergo in nobis peccati concupiscentia, quae non est permittenda regnare; sunt eius desideria, quibus non est oboediendum, ne oboedientibus regnet. propter quod membra nostra non sibi usurpet concupiscentia, sed sibi uindicet continentia, ut sint arma iustitiae deo, ne sint arma iniquitatis peccato; sic enim nobis peccatum non dominabitur. non enim sumus sub lege bonum quidem iubente, non tamen dante, sed sumus sub gratia, quae id quod lex iubet faciens nos amare potest liberis imperare.

---

Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml.
