Latin
9
Augustine, De Continentia 9
Unproofread scanNot analysed yet
Itemque cum hortatur, ut non secundum carnem uiuamus, ne moriamur, sed spiritu facta carnis mortificemus, ut uiuamus, tuba utique canit, bellum, in quo uersamur, ostendit et, ut acriter dimicemus et hostes nostros mortificemus, ne ab eis mortificemur, accendit. qui sint uero isti hostes, satis euidenter expressit. quos enim a nobis mortificari uoluit, ipsi sunt, opera scilicet carnis. sic enim ait: si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. et ista quae sint ut sciamus, eundem itidem audiamus scribentem ad Galatas et dicentem: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. ipsum enim etiam ibi bellum, -ut haec diceret, ostendebat et ad hos hostes mortificandos eadem caelesti et spiritali tuba Christi milites excitabat. supra enim dixerat: dico autem, spiritu ambulate et desideria carnis ne feceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. haec enim sibi inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. quodsi spiritu ducimini, non estis sub lege. ergo sub gratia constitutos uult istum aduersus opera carnis habere conflictum. et haec opera carnis ut demonstraret, adiunxit, quae supra commemoraui: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes et cetera, siue quae commemorauit siue quae intellegenda commonuit, maxime adiciens: et his similia. denique in hoc proelio aduersus carnalem quodam modo exercitum uelut aliam producens aciem spiritalem, fructus autem spiritus est, inquit, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia; aduersus huius modi non est lex. non ait aduersus haec), ne sola esse putarentur —quamuis et si hoc diceret, omnia debuimus intellegere, quae eiusdem generis bona cogitare possemus —sed ait: aduersus huius modi, et haec scilicet et quaecumque similia. uerumtamen quod in eis bonis, quae commemorauit, loco ultimo posuit continentiam, de qua nunc disputare suscepimus et propter quam multa iam diximus, praecipue uoluit eam nostris mentibus inhaerere. ipsa quippe in hoc bello ualet plurimum, in quo aduersus carnem spiritus concupiscit, quoniam ipsas carnis concupiscentias quodam modo crucifigit. unde cum haec dixisset apostolus, continuo subiecit: qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. haec est actio continentiae, sic opera carnis mortificantur. mortificant uero eos, quos deficientes a continentia ad consensionem perpetrandorum talium operum trahit concupiscentia.