# De Diligendo Deo [Incertus] 14

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/14

CAPUT VII. De beneficio vocationis ad fidem. Et quid, si cogitare coeperis, o anima mea, quot et quales in comparatione tui abjecti sint, qui hanc quae tibi data est gratiam consequi non potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad hanc diem, quam multae generationes pertransierunt, quae omnes sine cognitione Dei et pretio suae redemptionis in interitum sempiternum dilapsae sunt. Omnibus illis Redemptor tuus te praetulit, quando tibi hanc gratiam largitus est, quam nullus eorum percipere meruit. Tu sola præ omnibus illis assumpta es: et quare hoc in te factum sit, nullam præter solam Salvatoris tui charitatem, invenire poteris causam. Elegit ergo et praeelegit te sponsus tuus, amator tuus, Deus tuus, Redemptor tuus: elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et amavit te præ omnibns. Nomine suo vocavit te, ut memoriale ejus semper esset apud te. Voluit te participem esse in nomine, participem in nominis veritate: quoniam unxit te illo, quo et ipse unctus crat, oleo lætitiæ (Ps. XLIV, 8), ut abuncto sis unctus, quia a Christo dicitur christianus. Sed numquid tu fortior, numquid sapientior, numquid nobilior, numquid omnibus illis ditior fuisti, qui hanc prae omnibus illis specialcm graHam sortiri meruisti? Quot fortes, quot sapientes, quot nobiles, quot divites ili fuerunt; et tamen universi relicti et abjecti perierunt? Multum, fateor, col. latum est libi: nam cum foeda prius fuisses, et pol: luta, et deformis, et squalida, discissa et dissipata, et omni horrore et enormitate plena; sie Deus Dominus tuus dilexit te, ut te tantis gratiæ suae muneribus ditaret. Nisi ergo prius multa cura, studio vehementi exculta et ornata decenter fueris, in coelestis sponsi thalamum introduci digna non eris. Nunc ergo durn tempus est, o anima mea, formam tuam excole, faciem orna, habituin compone, maculas terge, munditiam repara, mores corrige, disciplinam serva, et omnibus tandem in melius commutans, dignam sponsam digno sponso omni nisu te redde. Prepara ergo te sicut decet sponsam sponsi immortalis, sponsam regni c<r!eslis.

---

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml.
