# De Diligendo Deo [Incertus] 15

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/15

CAPUT VIII. Dc virtutum munere. Dei ordinationi in omnibus acquiescere. Hoc etiam ad dilectionem pertinere scias, quod habes uude te ornare possis: quod utique ex te non haberes, nisi ab illo reciperes. Ab illo autem accepisti, ut vestimenta bonorum operum indui, et fructu eleemosynarum cutn jejuniis et ora. tionibus, cum sacris vigiliis atiisqne operibus pietatis,. quasi quodam vario ornatu possis ornari vel decorari r et quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionetn quidquid ad speciem reparandam, quidquid ad decorem augendum valere dignoscitur, copiose tribuit. Vide quam copiosa dispensatione tibi ubique occurri-. tur. Non habuisti, et datum est tibi; perdidisti, ec restauratum est tibi: nunquam derelinqueris, ut scias quantum ille te diligata quo amaris. Non vult perdere;. et ideo tanta patientia te exspectat: et concedit pie toties negligenter amissa iterum atque iterum si volueris reparare. quot jam perierunt, qni ista tecumreceperunt, sed amissa iterum tecum accipere non meruerunt! Plus omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod illis perditum tam districte negatur. Nunquam tibi gratia bene operandi ipso largiente negata est. Si magna opera faci,, misericorditer sublimaris: si non facis magna opera, salubrilcr humiliaris 1. Melius enim novit ille quid tibi expediat, quam tu; et ob hoc si vis de eo bene sentire, totum quod ab illo tibi fit, hene fieri intellige. Talis est euim amor Dei in nobis, nec quidquam omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse quantum in sua bonitate est, ad bonum nostrum non disponat. Forte gratiam virtutum non habes: sed dum viliorum, impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suavius enim redolet Deo humilitas infirma, quam virtus elata. Nihil omnino dispositioni divinæ præjudicare audeas: sed semper cum timore et reverentia ora Deum, ut quemadmodum ipse novit, tibi subveniat: si qua adhuc tamen in te mala remanserint, pie diluat; si qua inchoata sunt bona, benigne perficiat, et ea te, qua voluerit, ad se via.perducat.

---

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml.
