# De Diligendo Deo [Incertus] 18.1-18

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], 18.1 to 18.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/18.1

CAPUT XI. De munere vitæ in ortu servatae. De indultis sensibilibus oblectationibus. De aliis prærogativis. (6) Multum igitur Deus tuus diligendus est tibi, cui tanta beneficia contulit. Ut autcm amoris ejus flamma amplius accendaris: considera diligenter, o anima, si præter illa quoe supra dicta sunt, aliqua tibi contulerit beneficia. Cum ergo quae hic memorata sunt bona tibi vides collata, multum ei a quo tibi hæc collata sunt debes gratiosus et devotus existere, et gratias agens dicere: Valde mihi diligendus est Deus meus, qui bene utens malo parentum meorum, creavit me de carne illorum, et inspiravit in me spiraculum vitæ; discernens me ab illis qui vel abortivi projecti sunt ab utero, vel intra materna viscera suffocati, pœnæ videntur concepti, non vitae. Accepi ergo ut siin, accepi ut horno sim, accepi intellectum, quo intersit inter ine et pecus. Accepi corporis formam, accepi in corpore distinctionem sensuum; oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, manus ad contrectandum, palatum ad gustandum, pedes ad ambulandum, satutemque ipsam corporis. Magnum fuit et hoc, quod ad eorumdem sensuum meorum oblectamenta singula sensibus singulis convenientia creavit Deus, multa pulchre convenientia et lucentia, canore mulcentia, suave olentia, dulce sapientia, tactui placentia. Ob hoc enim providentia Creatoris tam diversas qualitates robus indidit, ut omnes sensus hominis sua oblectamenta inveniant. Aliud enim percipit visus, aliud odoratus, aliud auditus, aliud olfactus, aliud gustus, alind tactus. Visum pascit pulchritudo colorum, suavitas cantilenæ demulcet auditum, fragrantia odoris uliactum, dulcedo saporis gustum. Ej quis oinnes delicias sensuum enumerare queat? quæ tam multiplices sunt in singulis, ut si quis quemlibet per se consideret, quemlibet per se singulariter ditatum putet. Quot oblectamenta oculorum in diversitate colorum monstramus, tot oblectamenta aurium in diversitate sonorum audimus;

---

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml.
