# De Diligendo Deo [Incertus] 18.19-34

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], 18.19 to 18.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/18.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/18.19

inter quæ prima sunt dulcia sermonum commercia, quibus homines ad invicem suas voluntates communicant, praaerita narrant, præsentia indicant, futura nuntiant, occulta revelant; adeo ut si careat his vita humana, bestiis comparabilis videatur. Quid autem concentus avium, quid humanæ vocis melos jucundum, quid dulces modos sonorum omnium commemorcm? quia tam multa sunt harmoniæ genera, ut ea nee cogitatus percurrere, nee sermo facile elplicare possit: quoe tamen cuncta auditui serviunt, et in cjus dclicias creata sunt. Sic est de olfactu: habent thymiamata odorem suum, et cuncta quai suavem præstant odorem, et dulces spirant odores, olfactui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Eodem modo gustus et tactus varia habent oblectamenta, quæ ex similitudine priorum satis. perpendi possunt. Magnum est certe et hoc, quod sana et integra membra creavit mihi Deus; ne essem meis dolor, opprobrium alienis. Accepi etiam amplius, mentem scilicet, quae possit intelligere, quae possit capere veritatem, quae possit justum ab injusto discernere, quae possit indagare, desiderare Creato. rem, laudare et inhærere illi. Magnum etiam aestimo beneficium, quod eo tempore el inter tales me nasci voluit Deus, per quos ad fidem suam et sacramenta pervenirem. Video innumerabilibus hominibus hoc negatum, quod mihi gratulor esse concessum: cum quibus tamen nobis esset una conditio. Illi derelicti sunt per justitiam, et ego vocatus sum per gratiam. Procedam adhuc, etiam intuens munus ejus fuisse quod educatus fui a parentibus; quod mc flamma non Lesit, quod aqua non absorbuit, quod non vexatus a damone, quod a bestiis non percussus, quod non præcipitio necatus, quod usque ad congruam ætatem in fide ejus ct bona voluntate sum nulritns.

---

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml.
