Latin
24
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 24
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XV. De beneficiis impertitis. Confitendum Deo et in bonis et in malis. Magnæ autem gratiæ fuit, -quod me Deus a se fugientem persecutus est, timenti bianditus; quod erexit me in spem toties desperatum, qnod suis obruit beneficiis ingratum, quod gustu intcrioris dulcedinis immundis assuetum delectationibus atlraxit et illexit, quod indissolubilia malae consuetudinis vincula dissolvit, et abstractum sæculo benigne suscepit. Adhuc, anima mca, illa in quibus tibi sola conscia es, divinæ bonitatis inspice munera: quam jucunda facie abrenuntianti sæculo libi Christus occurrit, quibus esurientem deliciis pavit, quas miserationum suarum divitias ostendit, quos inspiravit affectus, quo te charitatis poculo inebriavit. Magnum fuit et hoc, quod me fugientem servum suum et rebellem, sola sua miseratione vocatum, spiritualium consolationum non reliquit expertem. Si enim tentabar, ille me sustentabat; si periclitabar, ille me crigebat; si contristabar, ille me confortabat; si fluctuaham, ille solidabat. Quoties præ timore arescebam, ille pius consolator astabat; quoties æstuabam præ timore, ille meis se visceribus infundebat. Perpendo etiam quoties psallentem vel legentem spirilualiurn me sensuum lumine illustrabat, quoties orantem in quoddam ineflabile desiderium sui rapiebat, quoties mentem meam a terrenis subtractam, ad coelestes delicias et paradisi amoenitates transportabat. Taceo multa et magna misericordiae suæ circa me opera; ne aliquid gloriae, qu; c tota ejus cst, ad me videatur transire. Ita enim secundum hominum aestimationem sibi cohærent gratia dantis ct felicitas re. cipientis, ut non laudetur solum qui solus laudandus esset, scilicet ille qui dedit, sed cHam ille qui recepit. Quid euim habet aliquis quod non accepit? aut, qui gratis accepit, quare laudalur quasi promeruerit? Tibi ergo laus, Deus meus, et gloria mea, tibi gratiarum actio: mihi autem confusio faciei meae, qui tot inala feci, et tot bona recepi.