Latin
26.1 to 26.19
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 26.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVI. De beneficio redemptionis. Bona terrena el coelestia. (a) Magna igitur et multa, imo certe innumerabilia sunt, qu; e mihi, Domine Dens, contulisti beneficia; pro quibus merito milii diligendus et semper es laudandus. Quid enim boni habeo vel habui, vel habiturus sum, quod a te summo bono non est, a quo omne quod bonum est, et dicitur, et etiam procedit? Unum autem est quod me plus bis omnibus accendit, urget, movet, et promovet ad te diligendum: super omnia, inquam, amabilem te mihi reddit, o bone Jesu, ignominiosissima et amara mors quam suslinuisti, opus nostræ rcdemplinnis. Hoc solum omnino totam vitam nostram, totum laborem nostrum, totum obsequiurn nostrum, amorem. deniquo nostrum facile sibi vindicat totum: hoc, inquam, est quod devotionem nostram et excitat melius, et nutrit suavius, et auget amplius. Multum quippe in hoc opere laboravit auctor mundi, nec in omni fabri. ca mundi tantam fatigationem sustinuit. De mundo enim et de his quae in mundo sunt, dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. x XXII,,9): at vero pro redemptione generis hnmani magnos et multos et diuturnos labores sustinuit, et dolores. Ecce quomodo nos dilexit, qui nulla sui necessitate, sed sola nostra charitate tam dura et indigua sustinuit. Merito ergo dixerim hoc unum omnibus aliis præstare beneficiis. Quippe cum magnum sit aliquem sua gratis alicui conferre, multo majus certe est semetipsum impendere. Et cum magnae charitatis sit animam pro alnicis dare, multo majoris charitatis indicium est animam pro inimicis ponere, quod Filius Dei pro nobis fecit. Nam cum inimici essemus Deo, reconciliati sumus per mortem Filii ejus. Vix autem pro justo quis moritur, ipse autem pro iuapiis est mortuus, justus pro injustis, ut nos offerret Deo: exsul a cœlis factus, ut nos reportaret ad cælos.