# De Diligendo Deo [Incertus] 26.20-36

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], 26.20 to 26.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/26.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/26.20

quam ineffabilis pietas, quam ineffabilis dulcedn charitatis, quam stupenda dignatio charitatis fuit, Deum pro homine hominem fieri. Deum pro homine carnem indui, mori, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato! Ecce cum quanto pretio quantove labore redimebatur homo. qui diabolo jure debeltatur: qui si non redimeretur, sine dubio æternaliter cum diabolo damnaretur. Uac ideo dixi, ut intelligat homo quantum debeat diligere Deum; quantum patienter, imo libenter, uon solum autem hoc, sed etiam ardenter pro illo sustinere labores et dolores, qui pro se tanta ac talia sustinuit. Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum cælorum (Aet. XIV, 21). Amplectatur igitur te anima mea, Domine Jesu, crucifixum, sumat tui dulcissimi sauguinis haustum: occupet memoriam meam hæc suavis meditatio, ne ex toto eam oblivio obscuret. Judicem me nihil scire, nisi Jesum Christum, et hunc ciucifixum; ne scientiam meam a soliditate fidei vanus error abducat: vindicet sibi totum amorem meum hæc tua mira dilectio; ne illum cupiditas mundialis absorbeat. Mentem enim quam tuæ, Domine, dulcedn charitatis compleverit, non timor angustat, non libido commaculat, non ira dilaniat, non superbia elevat, non cenodoxiae inanis fumus eventHat, non exagitat furor, non stimulus ambitionis eviscernl, non avaritia contrahit, non dejicit tristitia, non invidia tabefacit: nullum denique vitium eam corrumpit, dum in eadem dulcedine immobilis persistit. Qui ergo suis tanta praestat in pra'sent!, quanta illis servat in futuro? Quæ dat in præsenti, temporalia sunt: quæ autem in futuro sæculo se promittit Deus suis daturum,:eterna sunt, et bonis temporalibus incomparabiliter meliora. Temporalia enim bona difficile acquiruntur, et acquisita facile dilabuntur: et quae etiam habita sunt, cum gravi sollicitudine custodiuntur, et cum dolore amittuntur, et amissa cum gravi labore recuperantur. Futuri autem sæculi bona nunquam amittuntur, nunquam minuuntur, cum gaudio et quiete possidentur, semper habentur, semper desiderantur, et nunquam fastidiuntur.

---

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml.
