# De Diligendo Deo [Incertus] 3

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/3

CAPUT II. Quare et qualiter diligendus Deus. Amor Dei excitatur ex intuitu creationis. Creatura rationalis duplex. Ad quid facta. (a) Cum ergo tota salus nostra in dilectione consistat, quare et qualiter Dominus noster a nobis diligendus sit, diligenter considerandum esi. Ad Dei igitur dilectionem in nobis excitandam, nutriendam et augendam nihil ita valet, sicut heneliciorum ejus fre'tuens et diligens consideratio. Tanta enim nohis tribuit, tantaque retrihuit, quod deficit anima nostra, deficit prorsus in consideratione tantorum beneficiorum ejus. Et licet non possimus ci tantum et tantas. ut decet, amorem et obsequium et gratiarum actiones persolvere, tamen qnantum et quantas possumus rependere debemus. Ecce quare, id est, pro beneficiis suis, quae sua magna pietate, sua gratuita bonitate, nullis nostris meritis exigenlihns nobis contulit Dominus, a nobis quoque multum diligendus est. Qualiter autem a nohis diligendus est Deus, illud ejus mandatum manifestat, quod nimis mamlavit, et nimis custodiri voluit (Psal. CXVIII, A). Audi igitur, o homo, illud otnnium mandatorum et maximum et primum mandatum: audit inquanf, illud diligenter, retine memoriter, meditare jugiter, et pro viribus tuis imple instanter, assidue et perseveranter. Hoc autem est illud mandatum, Diliget Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est, ex toto intellectu; et ex tota anima tua, id est, ex tota voluntate tua; et extota mente (Deut. VI, 5, et Matth. XXII, 37), id est, ex tota memoria: ut omnes cogitationes tuas, omnemque vitam tuam, et omnem intellectum tuum in illum conserves. Sed quia parum te forte a Deo diligi æstimas, illum quoque parum diligere non vereris. Scrutare ergo et revolve in animo tuo quae tibi contulit dona et beneficia, quaive promisit: et to vehementer illum debere diligere convinceris.

---

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml.
