# De Diligendo Deo [Incertus] 4

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/4

Ut autem amor Dei in te amplius excitetur et crescat, considera diligenter, a quo, quare, vel ad quid creatus sit homo, quæve Deus propter hominem creavit. Sciendum est ergo rerum creatarum, coelestium et terrestrium, visibilium et invisibilium causam non esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et vcrus: cujus est tanta bonitas, quod ' alios suae beatitudinis qua aeternaliter beatus est, velit esse participes, quam vidit communicari posse, minui omnino non posse. Illud igitur bonum, quod ipse erat et quo ipse erat beatus, sola bonitate, non necessitate aliis communicarevoluit quia summi boni erat prodesse velle, et omnipotenlissimi nocere non posse. Et quia non valet ejus beatitudinis particeps existere aliquis, nisi per intelligentiam, quæ quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur; fecit Deus rationalem crcaluram, quae summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amand) possideret. et possidendo frueretur: eamque bo: modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret, nec corpori uniretur, scilicet angelus; pars corpori jungeretur, scilicet anima. Distincta est igitur rationalis creatura in incorpoream et corpoream. Incor-. porea, angelus; corporea vero, homo vocatur, et.. anima rationali et carne subsistens. Condilio igiturrationalis creaturæ primam causam babHil, Dei bonitatem. Creatus est igitur homo vel angelus propter bonitatem Dei. Nam quia bonus est Deus, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Ad quid autem creata est rationalis creatura? Ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo: in quibus ipsa proficit, non Deus. Deus enim perfectus et summa bonitate plenus, nec augeri potest nec minui. Quod ergo< creatura rationalis facta est a Deo, referendum est ad Creatoris bonitatem, et ad creatuæ utilitatem. Cum igitur quæritur, quare vel ad quid facta sit rationalis creatura; respondendum est, Propter Det bonitatem, et creaturae utilitatem: ulile nempe est ei servire Deo et frui eo.

---

Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml.
