Latin
7
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. Animæ dignitas. Ex Dei in eam amore dignoscitur. Cui ex Dei dono cuncta famulantur. Creata quomodo diligenda, quomodo Creator. (a) Primum ergo necesse est ut quisque se ipsum consideret, et cnm cognoverit dignitatem suam, ne injuriam faciat Creatori suo, abjectiora se non amet. Nam et ea quæ per se considerata pulchra sunt, pulchrioribus comparata vilescunt; et sicut ineptum est deformia putchris conjungere, sic omnino indecens est ea quae non habent nisi intimam quamdam et imaginariam pulchritudinem pulcherrimis coxquare. Tnam ergo, anima, attende pulchritudinem; et intellige qualem pulchritudinem debeas diligere. Quod si forte interna visio tua per negligentiam tuam obscurata est, et temetipsam, ut decet et expedit, contemplari non sufficis; cur saltem quod de te existimare debeas, ex judicio alieno non perpendis? Sponsum habes; sed nescis. Pulcherrimus est omnium; et faciem ejus non vidisti. Ille te vidit: quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc se ipsum præsentare tibi; sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem ejus videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres: scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, lam unicus in tuo aspectu captus non esset, si non eum singularis decor et ultra cæteros admirandus traheret. Qnid igitur ages? Nunc videre illum non potes, qnia absens est: et ideo non times nec erunescis illi injuriam facere, quia singularem ejus amorem contemnis, teque alienæ libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes qualis ille sit qui te diligit, considera saltem arrham quam dedit tibi: fortassis in ipso muncre ejus quod penes te est, poteris agnoscere quo affectu illam diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conservare. Insignis est arrha ejus, nobile dunum: quia nee magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo magna sapicns dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit; sed majus e quod in te diligit. Magnum est ergo quod tibi dedit.