# De diuinatione daemonum 2

Augustine, De diuinatione daemonum, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/2

Et cum mihi referretur: non ergo sunt malae diuinationes huius modi nec deo displicent — alioquin omnipotens et iustus ista fieri non permitteret, si mala et iniusta essent — respondi non ideo haec uideri iusta debere, quod ea fieri permittit omnipotentissimus et iustissimus deus; nam et alia multa manifestissime iniuste fieri, sicut homicidia, adulteria, furta, rapinas et cetera huius modi: quae quamuis iusto deo eo quod iniusta sint sine dubitatione displiceant, idem tamen omnipotens ea fieri certa iudicii sui ratione permittit non utique inpune, sed ad eorum damnationem, a quibus fiunt quae displicent iusto.

---

Augustine, De diuinatione daemonum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa038a/stoa0040.stoa038a.opp-lat1.xml.
