# De diuinatione daemonum 5

Augustine, De diuinatione daemonum, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/5

Dictum contra est concedendum esse nunc ista recte non fieri, immo ideo prorsus iam non fieri, quod omnipotenti nunc displicent, uerumtamen placuisse, cum fierent; nos enim nescire, unde tunc placuerint, nunc autem unde displiceant, ++ dum tamen certum sit nec tunc fieri potuisse, nisi placuissent omnipotenti. nec nunc cessasse, nisi displicuissent omnipotenti.. ad hoc ego, cur ergo, inquam, et nunc talia clanculo fiunt, quae uel perpetuo delitiscunt uel deprehensa puniuntur, si nihil horum fieri sinit omnipotens, nisi quod ei iusto placet, cum iusto quod iniustum est placere non possit? contra hoc dictum est nunc omnino talia non fieri. sacra enim illa, inquit, non fiunt, quae pontificalibus conscripta sunt libris; ea quippe tunc recte fiebant, ea tunc deo placere demonstrabantur eo ipso, quod ab omnipotente ac iusto fieri sinebantur; si quid autem nunc prohibitorum sacrificiorum fit occulte atque inlicite, non est illi pontificali sacrificiorum generi conparandum, sed in eodem deputandum, quod etiam nocturno fit tempore, cum haec omnia inlicita ipsis pontificalibus libris certum sit prohiberi atque damnari. hic respondi: cur ergo uel talia permittit deus fieri, si nihil eorum malefactorum contemnit, quae contra religionem fiunt, cum praesertim haec eum curare hinc etiam cogantur concedere, qui pontificales libros magni aestimant, quod ea, quae his libris prohibentur. utique diuinitus prohiberi asserunt? quomodo ergo diuinitus prohibentur, nisi quia displicent deo, quae utique prohibendo non solum sibi displicere, uerum etiam curare se ostendit neque omnino contemnere? unde colligitur, quod deus aliquid et improbet iustus et tamen permittat omnipotens.

---

Augustine, De diuinatione daemonum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa038a/stoa0040.stoa038a.opp-lat1.xml.
