Latin
Book 2, QU ÆST. it. — De Deo nihil dignum dicitur. Præscientia an proprie sit in Deo. S…
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Age, jam videamus quomodo dictum sit, Pænitet me quod constituerim regem Saul (I Reg. XV, 11) Quæris enim, non utique in talium verborum intelleclu rudis, sed rudimenta explorans mea patcruo studio ct benigna cura, quomodo poeniteat aliquid Deum, in quo sit omnis præscientia. Ego vero, cum hoc de Deo dicitur, indignum aliquid dici arbitrarer, si aliquid dignum inveniretur quod de iilo diceretur. Cum vero verba omnia, quibus humana colloquia conseruntur1, illius sempiterna virtus et diviuitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniter dicitur, quod eliam hominibus aspernabile videatur, ipsa humana admonctur iulirmitas, etiam illa quæ congruenter in Scripturis sanctis de Deo dicta existimat, humanæ capacitati aptiora csse quam divinæ sublimitati; ac per hoc etiam ipsa transcendenda esse sereniore* intellectu, sicut ista qualicumque transcensa sunt.