# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.10-2

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.10-2

Recte quidem hoc; sed cur haec misericordia subtracta est ab Esau, ut non sic vocaretur, ut et vocato inspiraretur fides 1, et credens misericors fieret ut bene opcraretur? An forte quia noluit? Si ergo Jacob ideo credidit quia voluit, non ei Deus donavit fidem, sed eam sibi ipse volendo praestitit, et habuit aliquid quod non accepit. An quia nemo potest credere nisi velit, nemo velle nisi vocetnr, nemo autem sibi potest præstare ut vocetur, vocando Deus præstat et fidem; quia sine vocatione non potest quisquam credere, quamvis nullus credat invitus? Quomodo enim credent, quem nen audierunt? aut quomodo audient sine prædicante? Nemo itaque credit non vocatus: sed non omnis credit vocatus. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. xx, 16): utique ii qui vocantem non contempserunt, sed credendo secuti sunt; volentes autem sine dubio crediderunt. Quid est ergo quod sequitur, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis cst Dei? An quia nee velle possumus nisi vocnti, et nihil valet velle nostrum, nist ut perficiamus adjuvet Deus! Opus est ergo velle et currere. Non enim frustra diceretur, Et in terra pax hominibus bonæ roluntantis (Luc. n, 14); et, Sic currite ut comprehendatis (ICor. IX, 24). Non tamen volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, ut quod volumus adipiscamur, ct quo volumus perveniamus. Noluit ergo Esau et non cucurrit: sed et si voluisset et cucurrisset, Dei adjutorio pervenisset, qui ei ctiam velle et currere vocando præstaret, nisi vocatione contempta reprobus fieret. Aliter enim Deus praestat ut velimus, aliter præstat quod voluerimus. Ut velimus enim et suum esse voluit et nostrum; suum vocando, nostrum sequendo. Quod autem voluerimus salus praestat, id est, posse bene agere, et semper bcate vivere. Verumtamen Esau nondum natus, nihil horum posset velle seu nolle. Cur ergo in utero |ositus improbatus est? Rcditur cniin ad illas difficultates, non solum sua obscuritate, sed etiam nostra tam multa repetitione molestiores.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
