# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.10

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.10

Scio enim, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Ex eo quod scit, consentit legi: ex eo autem quod facit, cedit peccato. Quod si quærit aliquis unde hoc scit, quod dicit habitare in carne sua non utique bonum, id est peccatum: unde, nisi ex traduee mortalitatis et assiduitate voluptatis 1? Illud est ex poena originalis peccati, hoc est ex pœna frequentati peccati. Cum illo in hanc vitam nascimur, hoc vivendo addimus. Quæ duo, scilicet, tanquam ' natura et consuetudo, conjuncta, robustissimam faciunt ct invictissimam cupiditatem, quod vocat peccatum, et dicit habitarc in carne sua, id cst, dominatum quemdam ct quasi regnum obtinere. Unde cst illud in Psalmo, Elegi abjici in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, ii);quasi non habitet, quamvis iUi sit, qui abjectus ibi a cst, ubicumque sil: unIc insinuat habitationem. cum quodafn principatu intelligendam. Si autem pcr gratiam fiat in nobis quod alio loco dicit, Ut nan regnei peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. vi, 12), jam nec habitare proprie dicitur.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
