Latin
Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cur enim est improbatus Esau nondum natus, qui nec credere poterat vocanti, nec contemnere vocationem 2, nee boni vel niali aliquid operaii? Si præscientia Dci futurae malac voluntatis ejus, cur non et Jacob præscientia Dei approbatus est futuræ bonae voluntatis ejus? Quod si semel concesseris, potuisse quemquam vel approbari vcl improbari ex co quod nondum in illo erat, sed quia Deus futurum esse præsciebat; conficitur cum potuisse etiam ex operibus approbari, quai in illo Dens futura esse pr:rscicbal, quamvis nondum esset aliquid operatus; et. omnino te nibil adjuvabit quod nondum nati crant, cum dictum esset, Et major serviet minori, ut hinc ostendas non ex operibus dictum, quia nondum quidquam erat operatus.