# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.11

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.11

Velle enim, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio 1. Ilis verhis videtur non recte intelligentibus velut auferre liberum arbitrium. Sed quomodo aufert, cnm dicat, Velleadjacet mihi? Certe enim ipsum velle in potestate est, quoniam adjacet nobis: sed quod perficere bonum non est in potestate, ad mcritum pertinet originalis peccati. Non euim est hæc prima natura hominis, sed delicti pœna, per quam facta est ipsa mortalitas, quasi secunda natura, unde nos gratia liberat Conditoris subditos sibi pcr fidem. Sed istæ nunc voces sunt sub lege homiuis conslitnti, nondum sub gratia. Non enim quod vult facit bonum, qui nondum est sub gratia; sed quod non vult malum, hoc agit, superante concupi- Icentia, non solum vinculo mortalitatis, sed mole consuetudinis I roborata. Si autem quod non vult, hoc facit; jam non ipse operatur illud, sed quod liabitat in eo peccatum: sicut superius dictum est et expositum.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
