Latin
Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
Invenio ergo, inquit, legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: id est, invenio legem bonum milii esse, cuM volo facere quod lex habet (a), quoniam mihi malum adjacet, ad facile faciendum. Quia superius quod ait, Velle adjacet mihi, ad facilitatcm dixit. Quid enim facilius homini sub lege constituto, quam velle bonum et facere malum? Na. . et illud sine difficultate vult, quamvis non tam facile faciat, quam facile vult; et hoc quod odit facile habet, quamvis id nolit: sicut præcipitatus siue difficultate venit in profundum, quamvis id nolit atquo oderit. Hoc dixi propter verbum quod ait, adjacet. Perhibet igitur testimonium legi, quod bona sit, homo sub ca positus et nondum gratia liberatus; perhibet omnino eo ipso quod se reprehendit facere contra Icgem: et invenit cam bonum sibi esse3, volens facere quod iila juhet, et concupiscentia superante non valens; atque ita se prævaricationis reatu implicatum videt, ad hoc ut gratiam liberatoris implorct. .