# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.15-2

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.15-2

Sed quid hoc quærimus, cum ipse subjungat. Apostolus, Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ul ostendam in te potentium meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra? Hoc autem subjecit Apostolus documentum, quo probaret quod supra dixerat, Igitur non volentis neque currentis, scd miserentis eat Dei. Tanquam enim ei diceretur, Unde hoc doccs? Dicit enim Scriptura, inquit, Pharaoni, Quia ad hoc te excilavi, ut ostendam in tc potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Utique hinc ostendens quod non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Concluditque ita, Ergo cujus vult misereMur, et quem vult obdurat; cum superius non utrumque dictum sit. Neque enim quomodo dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; sic etiam dictum est, non nolentis I ncque contemnentis, sed obdutantis est Dei. Unde dntur intelligi, quod infra utrumque posuit, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, ita sententiæ supcriori posse congruere, ut obduratio Dei sit nolle misereri: ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homodeterior, sed tantum quo sit melior non erugetur. Quod si fit nulla distinctione meritorum, quis non erumpat in cam vocem, quam sibi ipse objecit Aposltolus? Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Conqueritur enim Deus sæpe de hominibus, sicut per innumerabiles apparet Scripturarum locos, quod nolint credere et recte vivere. Unde fideles et facientes voluntatem Dei conversari dicuntur sine querela (Luc. I, 6), quod de illis non queratur Scriptura. Sed, Quid conqueritur, ait? nam voluntati ejus quis resistit, quando cujus vult miseretur, et quem vuli obdurat? Kt tamen intueamur superiora, ct indc nostram, qnanlum ipse Dominus adjuvat, sententiam dirigamus.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
