# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.15

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.15

In hac ergo tota, quam tractavimus, apostolici contextione sermonis, quisquis putat sensisse Apnstolum quod mala sit lex, quoniam dicit, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. v, 20); et, Ministratio mor';.. ill litteris figurata lapideis (II Cor. III, 7); et, Virtus peccati lex (I Cor. xv, 56), et, Mortui estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit; et, Passiones peccatorum, qum per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; nunc vero evacuati sumus a lege mortis, in quo detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate littera (Rom. VII, 4-6); et alia si qua hujusmodi Apostolum dixisse invenimus, attendat ideo esse ista dicta. quia lex auget concupiscentiam ex prohibitione, et rcum obligat ex prævaricatione, jubendo quod implere homines ex infirmitate non possunt, nisi se ad Dei gratiam pictate convertant. Et ideo sub illa esse dicuntur, quibus dominatur. Eis autem dominatur, quos punit: punit autem pravaricatores omnes. Porro qui acceperunt legem, prævaricant eam1, nisi per gratiam consequantur posse quod jubct. Ita fit ut non dominetur cis qui jam sub gratia sunt, implentibus. eam per charitatem It qui erant sub cjus timore damnai.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
