# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.16-2

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.16-2

Ait enim paullo ante, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Sit igitur hoc fixum atque immobile in mente sobria pictate atque stabili in fide*, quod nulla est iniquitas apud Deum: atque ita tenacissime firmissimeque credatur, idipsum quod Deus cujus vult miseretur et quem vult obdurat, hoc est, cujus vult miseretur ct nujus non vult non miseretur, esse alicujus occultæ atque ab humano modulo investigabilis aequitatis, quæ in ipsis rebus humanis terrenisque contractibus animadvertenda cst; in quibus nisi supernæ justitiæ quordam impressa vestigia tencremus, nunquam in ipsum cubile ac penetrale sanctissimum atque castissimum spiritualium præceptorum nostræ. infirmitatis suspiccret atquc in- Itiaret intentio. Bcati qui csuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). In ista iLitur siccitate vitae conditionisque mortalis, nisi aspergcretur desuper,-elul tenuissima quædam aura justitiæ, citius aresceremus, quam sitiremus. Quapropter cum dando et accipiendo inter se hominum societas conIIcIatur, dentur autem et accipiantur vcl debita vel non debita; quis non videat iniquitatis argui nemirem posse, qui quod sibi debetur, exegerit? nec eum certe, qui quod ci debetur, donarc vobicrit7 hoc autem non esse in corum qui debitores sunt, sed in ejus cui debetur arbitrio? Hæc imago, vel, ut. supra dixi, vestigium negotiis hominum de fastigio summo acquitatis impressum est. Sunt igitur omnes homines (quandoquidem, ut Apostolus ail, In Adam omnes moriuntur [ I Cor. xv, 22], a quo in universum genus humanum origo ducitur offensionis Dei ) una quædam massa peccati,, supplicium debens divinai summæque justitiæ, quod sive exigatur, sive donctur, nulla est iniquitas. A quibus aulcm exigendum, et quibus donandum sit, superbe judicant debilorcs: quemadmodum conducti ad illam vincam injuste indignati suut, cum tantumdem aliis donaretur, quan. tum illis redderetur ( Matth. xx, 11). Itaque hujus impudentiam quæstionis ita retundit Apostlolus: homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Sic enim respondet Deo, cum ei displicet quod de peccatoribus conqueritur Deus, quasi quemquam Deus peccare cogat, si tantummodo quibusdam peccantibus misericordiain justificationis suæ non largiatur, et ob hoc dicatur obdurare peccantes quosdam, quia non corum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum auteM non miscretur, quibus misericordiam non esse praebendam, æquitate occultissima ct ab humanis sensibus rcmotissima judicat. Inscrutabilia cnim sunt judicia ejus, et investigabiles vix ipsius (Rom. XI, 33). Conqueritur autem juste de peccatoribus, tanquam de bis quos peccare ipse non cogit. Simul etiam ut hi quorum miseretur, hanc quoque habeant vocatio. nem; ut dum conqueritur Deus de peccatoribus, compungantur corde, atque ad ejus gratiam convertantur. Juste ergo conqueritur, ct misericorditer.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
