# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.16

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.16

Nam si illa quæ dicta sunt, movent, ut putetur Apostolus legem reprehendere; quid agimus de eo quod dicit, Condelector enim It. Dei secundum interiorem hominem? Hoc enim dicens, legem utique laudat. Quod cum illi audiunt, respondent, hoc loco Apostolum de alia lege dicere; id est, de lege Christi, non de illa quæ data est Juda'is. QuaDramus ergo ab eis de qua lege dicat, Lcx autem subintravit ut abundaret delictum? Respondent, de illa procul dubio. quam Judæi acceperunt. Vide ergo utrum ipsa sit, de qua dicitur, Occasione accepta, peccatum per manda. tum aperatum eat in me omnem concupiscentium. Quid est enim aliud, operatum esi in me omnem concupiscentium; quam id quod ibi est, ut abundaret delictum? Vide quoque utrum consenet etiam illa sententia, utfiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Hoc est cnim, ut fiat supra modum peccutum; qu od cst, ut abundaretdelictum. Si igitur ostenderinins bonum esse mandalum, unde occasione acceptn peccatum eperatum est omnem concupiscentiam, ut fieret sapra modum; simul ostendemus bonamesse legem, quae subintravit ut abuadaret delictum, id est, ut operietur peccatum omnem concupiscentin, et fieret supra modum. Audiant ergo eumdem apostolum dicentem, Quid ergo dicemus?Lex peccatum est? Absit. Hoc, inquiunt, de lege Christi dicium est; hoc cst, de lege gratiæ. Respondeant itaque do qua intelligant illud quod sequitur: Sed ego peccatum noncoguovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebum, nisi tex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Ecce verborum ipsa contextio satis indicat de qua lege dixerit, Lex peccatum est? Absit. De illa scilicet, per cujus mandatum occasio fuit peccato, ut operaretur omnem concupiscentiam. De illa ergo quae subintravit ut abundaret delicium, quam putant ili malam. Sed quid apertius, quam id quod paulo post ait, Itaque tex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, -et bonum t Hoc rursus dicunt non de illa lege quæ Judæis data est, sed de Evangelio dictum est. Manichæorum est enim tam ineffabiliter cxca is..., perversitas. Non enim attenduat quod apertissimum et manifestissimum sequitur, Quod ergo bonum est, mihi factum eat mors? Absit. Sed poccatum, wt appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator ant peccatum per mandatum: hoe est, per maudatum sanctum, ct justum, ct bonum; quod tamen subintravit ut abundarct peccatum, hoc est, ut fieret supra modum.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
