Latin
Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si hocmovct, quod voluntati ejus nullus resistit, quia cui vult subvenil, et quem vult deserit; cum et ille cui subvenit, et ille quem deserit, ex cadem massa sint peccatorum, ct quamvis debeat uterque supplic ium, ab uno tamen exigatur, alteri donetur: si boc ergo movet; homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Arbitror enim sub cadem significatione positum, quod dictum cst, homo; sub qua ct illud dicitur, Nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis? Ibi enim rarnalcs et animalcs notantur boc nomine, quibus dicitur, Non polui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; el illud, Nondum enim poteratis: sed neque adhuc potestis, adhuc enim extis carnales (I Cor. III, 1-4), et illud, Animalis autem homo non percipit quæ sunt Spiritus De; (Jd. II, 14). Ilis ergo dicitur, homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare n:e sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti, ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Eo ipso fortasse salis ostendit se homini carnali loqui; quoniam hoc limus ipse significat, unde primus homo formatus est: et quia omnes, ut jam commemoravi, secundum cumdem Apostolum in Adam moriuntur, unam dicit esse conspersionem omnium. Et quamvis aliud vas fiat in honorem, aliud in contumeliam; tamen et illud quod fit in honorem, necesse cst ut carnalc esse incipiat, atque indc in spiritualem consurgat ætate in 1. Quandoquidem jam in honorem facti erant, ct in Christo jam nati crant: sed tamen quoniam parvulos adhuc alloquitnr, etiam ipsos carnales appellat, dicens: Non potai loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus Quasi parvulis in Christo lac vobis polum dedi, non escam: neque enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adliuc enim estis carnales. Quamvis ergo carnales, cos esse dicat; tamen jam in Christo na os, ct in ilio parvulos, et lacte potandos. Et quod adjungit, Nec adhuc quidem potestis, ostendit proficientes futurum csse ut possint; quia jam in cis spiritualiter rcnatis gratia fuerat inchoata 2. Ergo jam vasa crant in bonorem facta, quibus adhuc tamen recte dit eretur, homo, tu quis es, qui respondeas Dco? Et si talibus recte dicitur, multo rectius cis qui vel nondum ita regenerati sunt, vel etiam in contumeliam facti. Illud tantummodo inconcussa fide teneatur, quod non sit iniquitas apud Deum: qui sivc donet, sive exigat debitum, nec ille a quo exigit, recte potest de iniquitate ejus conqucri, nec ille cui donat, debet de suis meritis gloriari. Et ille enim, nisi quod debetur, non reddit: et ille non habel, nisi quod acccpii.