# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.18.1-27

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, 1.18.1 to 1.18.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.18.1

Scd enitendum est hoc loco, si Dominus adjuvet, videre quemadmodum ct illud verum sit, quod scriptum est, Nihil odisti eorum quæ fecisti ( Sap. XI, 25); et illud, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 5). Si cnim pre pterea Esau odio habuit, quia vas factum crat in contumeliam, ct aliud vas in honorem, aliud in contumeliam idem figulus fecit, quomodo nihil odisti corum quæ fecisti? Eccc enim odit Esau, quod vas ipse fecit in contumeliam. Qui nodus ita solvitur, si intelligamus omnium creaturarum esse artificem Deum. Omnis autem creatura Dei bona cst (I Tim. iv, 4); et-omnis homo in quantum homo est, creatura cst, non in quantum peccator est. Est ergo creator Deus ct corporis ct animi humani. Ncutrum horum malum, et neutrum odit Dcus: nihil enim odit corum quæ fecit. Est autem animus prxstantior corpore; Deus vero et animo ei corpore, utriusque effecter et conditor, nec odit in homine nisi peccatum. Est autem peccatum bominis inordinatio atque perversitas; id est, a præstantiore ConditQre aversio, et ad condita inferiora conversio. Non igitur odii Dens Esau hominem, sed'odit Deus Esau peccatorem. Sicut dicitur de Domino, In sua propria venit, ct sui eum non receperunt ( Joan. I, 11 ): quibus item ipse dicit, Vos propterea non auditis, quia nou estis ex Deo (Jd. VIII, 47). Quomodo sui, quomodo non ex Deo: nisi quia illud dictum est de hominibus, quos ipse Dominus fecerat; illud de peccatoribus, quos ipse Dominus arguebat? iidem tamen ipsi et homines ct peccatores; scd homines Dei conditione, peccatores propria voluntate. Quod ergo Jacob dilexit, numquid peccator non erat? Sed dilexit in eo non culpam qnam delebat, sed gratiam quam donabat. Nam et Christus pro impiis mortuus est (Rom.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
