# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.19.1-17

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, 1.19.1 to 1.19.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.19.1

Quos et vocavit no., inquit, non solum ex Judæis, sed etiam ex Gentibus: id est, vasa misericordiæ quae praeparavit in gloriam. Non enim omnes Judæos, sed ex Judæis: nec omnes omnino homines Gentium, scd ex Gentibus. Una est enim cx Adam massa peccatorum et impiorum, in qua ct Judai ct Gentes remota gratia Dci ad unam pertinent conspersionem. Si enim figulus luti ex eadem conspersionc facit aliud vas in honorem, aliud vas in contumeliam; manifestum cst autem quod et ex Judæis sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam, sicut ex Gentibus: sequitur ut ad unam conspersionem omnes pertinere intelligantur. Deinde incipit reddere attestationes Prophetæ1 singulis generibus converso ordine. Prius enim dixit ex Judæis2, posterius ex Gentibus: prius autem reddit testimonium pro Gentibus, dcinde pro Judicis. Etenim sicut Osee dicit, Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam: et erit in loco ubi dictum est, Non populus meus vos, ibi nocabuntur filii Dei vivi: De Gentibus intelligitur dictum, quin non habebant destinatum unum sicrificiorum Incum, sicut Judici in Jerusalem. Missi sunt autem ad Gentes Apostoli, ut in loco suo quique croderent, et ubicumque credidissent, ibi sacrificium laudis offerrent quibus dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Isaias autem, inquit, clamat pro Israel. Nc rursus omnes Israelitæ in perditionem isse credantur docet et inde facta alia vasa in honorem, alia in coutumeliam. Si fuerit, inquit, numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiæ salvæ freni. Cætera ergo turba, vasa perfecta ad perditionem. Verbum enim consuMi. mans el brevians, inquit, faciet Dominus super terram: idest, ut compendio fidei per gratiam salvos faciat credentes, non per innumerabiles observationes, quibus ilia multitudo serviliter onerata premebatur. Per gratiam quippe nobis verbum consummans et brevians fecit super terram, dicens: Jugum meum lene eat, et sarcina mea levis cat (Matth.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
