Latin
1.19.18 to 1.19.41
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.19.18-41
Unproofread scanNot analysed yet
XI, 30). Quod ct paulo post hic dicitur: Prope te eat verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est verbum fidei quod prædicamus; quia si confitearis in ore tuo quia Dominus eat Jesus et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis salvus eris. Corde enim ereditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 8-10). Hoc est verbum consummans et brevians, quod fccil Deus super terram, qua consummatione atque breviatione1 latro justificatus est, qui defixis iu cruce omnibus membris, et habens libera hæc duo, corde credidit ad justitiam, ore confessus cst ad salutem; statimque audire mefuit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43 ). Consequerentur enim bona opera ejus, si percepta gratia diu inter homines viveret. Sed tamen non ea præcesserant, ut eamdem gratiam mereretur, ex latrocinio fixus in cruce, ei cruce in paradisum translatus. Et sicut prædixit, inquit, Isaias, Nisi Dominut sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicul Gomorrha similes fuissemus. Quod hie ait, reliquisset nobis semen; hoc ibi, reliquias salvæ fient. Cæteri autem tanquam perditionis vasa debito supplicio perierunt. Et ut non omnes perissent sicut in Sodoma et Gomorrha, non meritum eorum fecit, sed gratia I)ci relinquentis semen, unde alia messis toto orbe consurgeret. Hoc et paulo post: Sie ergo, inquit, et in hoe tempore reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jatn non eat gratia. Quid ergo? Quod quasrebat Israel, hoc non eat cosneculus; eleetio autem consecuta est; cæteri vero excæcati sunt (Rom. XI, 5-7). Consecuta suut vasa misericordiæ, excæcata sunt vasa inc: ex eadem tamen conspersione, sicut in plenitudine Gentium.