# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.22

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.22

Quod si electio hic fit aliqua, ut sic intelligamus quod dictum est, Reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt (Rom. XI, 5); non ut justificat rum electio fiat ad vitam:eternam, sed ut eligantur qui justificentur: certe ita occulta est hæc electio, ut in eadem conspersione nobis prorsus apparere non possit; aut si apparet quibusdam, ego in hac re infirmatatem meam fatcor. Non enin, habeo quod intucar in eligendis hominibus ad gratiam salutar r, si ad examen hujus electionis aliqua cogitatione permittor, nisi vei majus ingenium, vel minora peccata, vel utrumque: addamus etiam, si placet, honestas ulilesque doctrinas. Quisquis ergo fuerit quam minimis peccatis irretitus atque maculatus, (nam nullis quis potest?) et acer ingenio, et liberalibus artibus expolitus, eligendus videtur ad gratiam. Sed cum hoc statucro, ita me ridcbit ille qui infirma mundi elegit ut confundat fortia, ct stulta mundi ut confundat sapientes ( I Cur. I, 27), ut eum intuens et - pudore correctus, ego irrideam multos et præ quibusdam peccatoribus castiores, et præ quibusdam piscatoribus oratores. Nonne advertimus multos fideles nostros ambulantes viam Dei, ex nulla parte ingenio comparari, non dicam quorumdam hæreticorum, sed etiam mimorum? Item non videmus quosdam homines utriusque sexus in conjugali castitate viventes sine quercla, et tamen vel hærcticos vei paganos, vel eliam in vera fide et vera Ecclesia sic tcpidos, ut eos miremur meretricum et histrionum subito conversorum, non solum patientia et temperantia, sed etiam fide, spe, charitate superari? Restat ergo ut voluntates eligantur. Scd voluntas ipsa, nisi aliquid occurrerit quod delectet atque invitet' animum, moveri nullo modo potest: hoc autem ut occurrat, non est in hominis potestate. Quid volebat Saulus, nisi invadere, traherc, vincire, necare Christianos? Quam rabida voluntas, quam furiosa, quam cæca! qui tamen una desupcr voce prostratus, occurrente utique tali viso, quo mens illa ct voluntas refracta sævitia retorqueretur et corrigeretur ad fidem, repente ex Evangelii mirabili persecutore mirabilior praedicator effectus est (Act. VIII, 3, et IX, 1). Et tamen quid dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum, exigentem a quo placet, donantem cui placet? qui nequaquam cxigit indebitum, nequaquam donat alienum. Numquid iniquitas eat apud Deum? Absit. Quare tamen huic hit, et huic non ita? homo, tu quis es? Debitum si non reddis, habes quod gratuleris: si reddis, non habes quod queraris. Credamus tantum, ctsi capere non valemus, quoniam qui universam creaturam et spiritualem ct corporalem fecit et condidit, omnia in numero ct pundere et mensura disponit (Sap. xi, 21). Sed inscrutabilia sunt judicia ejus, ct investigabilcs viæ ejus (Rom. XI, 53). Dicamus Alleluia, et collaudemus canticum, et non dicamus, Quid boc? vei, quid hoc? Omnia enim in tempore suo crcata sum (Eccli. XXXIX, 19, 26).

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
