# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.3.1-2-22

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, 1.3.1 to 1.3.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.3.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.3.1-2

i. Et primum quidcm quod de primo Regnorum libro jussisti ut exponerem, quomodo dictum sit, Et insiluit spiritus Domini in Saul cum alibi dicat, Et spiritus Domini malus in Saul (1 Reg. XVI, 14). Ita caini scriptum est: Et factum est cum converteret humerum suumt ut iret a Samuel, convertit Deus in Saul cor aliud, et venerunt omnia signa illa die: et venit inde in collem, et ecce chorus prophetarum in obviam illi, et insiluit in illum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum (Id.X, 9, 10). Prædixerat enim hæc illi Samuel, cum cum jussus unxisset. Et hoc quidem non puto habere aiiquid quæstionis. Spiritus enim ubi vult spirat Joan. III, 8): et spiritum prophetiæ nullarum animarum potest maculare contactus. Attingit enim ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24). Afficit autem non omnes codem modo, sed alios pcr informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam; alios utraque inspiratione; alios etiam nescientes. Sed per informationem spiritus duobus modis: aut per somnium, sicut non solum plerique sancti, sed ct Pharao ct Nabuchodonosor rex vidit quod nemo eorum intelligere valebat, sed tamen videre uterque potuerat (Gen. XLI, et Dan. II-IV): aut per demonstralionem in ectasi, quod nonnulli Latini stuporem interpretantru; mirum si proprie, scd viciuc tamen, cum sit mentis alienatio a sensibuscorporis, ut spiritus hominis divino Spiritu assumptus capiendis atque i!:tuendis imaginibus vacet; sicut Danieli demonstratum est quod noa intellegebat, et Petro illud vas submissum de coelo qualuor lincis1 (Act. x, 11): nam et ipse quid illa demonstratio figuraret postea cognovit. Pcr fructum autem mentis ad intelligentiam uno Inodo, eum hæc ipsa quæ demonstrantur imaginibus quid significent et quo pertineant revelatur; quæ certior prophetia est;

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
