# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.3.1-22

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, 1.3.1 to 1.3.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.3.1

i. Sed jam, ut arbitror, tempus est ad aliam transire quaestionem, quam sic proposuisli, ut ab eo quod scriptum est, Non solum autem I, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Cum enim nondum nati essent, neque aliquid egissent bonum aut malum; usque ad id quod scriptum est, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus ( Rom. ix, 10- 29): tota ipsa contextio disseratur; et profecto est laicbrosior. Sed certe, qualem te crga me novi, jubere mihi ut aperirem ista non posses 2, nisi a Domino deprecareris ut possem. Quod adjutorio fidentior factus, aggredior. i. Et primo intentionem Apostoli, quae per totam £pistolam viget, tenebo, quam consulam. Hæc est autem, ut.de operum mcritis nemo glorietur, de quibus audebant Israelitæ gloriari, quod datæ sibi legi servissent, et ex hoc evangelicam gratiam tanquam debitam meritis suis percepissent, quia legi serviebant. Unde nolebant eamdem gratiam dari Geatibus, tanquam indignis nisi Judaica sacramenta susciperent. Quæ orta quaestio in Apostolorum Actibus solvitur (Act. xv). Non enim intelligebant, quia eo ipso quo gratia cst evangelica, operibus non debetur: alioquin gratia jam Moneat gratia (Rom. XI, 6). Et multis locis hoc sæpe testatur, fidei gratiam præponens operibus, non ut opera exstinguat, sed ut ostendat non esse opera præcedentia gratiam, sed consequentia: ut scilicet non se quisque arbitretur ideo percepisse gratiain, quia bene operatus est; sed bene operari non posse, nisi per fidem rceperit gratiam. Incipit att-. tem homo percipere gratiam, ex quo incipit Deo credere, vel interna vel externa admonitione motus ad fidem. Sed interest quibus articulis temporum vel cclebratione sacramentorum gratia plenior et cvidentiur infundatur. Non enim catechumeni non credunt, aut vcro Cornelius non credebat Deo, cum eleemosynis et orationibus dignum sc præberet cui angelus mitteretur (Act.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
