# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.3.23-41

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, 1.3.23 to 1.3.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.3.23

x, i 4): sed nullo modo itta operaretur, nisi ante credidisset; nullo modo autem credidisset, nisi vel secretis per visa mentis aut spiritus, vel manifestioribus per sensus corporis admonitionibus vocaretur. Sed in quibusdam tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad obtinendum regnum coelorum; sicut in catechumenis, sicut in ipso Cornelio antequam Sacramentorum participatione incorporaretur Ecclesiæ. In quibusdam vero tanta est, ut jam corpori Christi et sancto Dei templo deputentur. Temptum euim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos (I Cor. Ill, 17). Et ipse Dominus, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. III, 5). Fiunt ergo inchoationes quædam fidei, conceptionibus similes: non tamen solum concipi, sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perveniatur æternam. Nibil tamen horum sine gratia misericordie Dei: quia et opera si qua sunt bona, consequuntur, ut dictum est, illam gratiam, non præcedunt. Quam rem persuadere Apostolus volens, quia sicut alio loco dicit, Gratia enim Dei salvi facti sumus; ei non ex nubis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quia extollatur (Ephes. lit 8, 9); de bis qui nondum nati erant, documentum dedit. Nemo enim posset dicere quod operibus promeruerat Deum Jacob nondum natus, ut divinitus diceretur, Et major serviet minori. Ergo, Non solum, inquit, Isaac promissus est, cum dictum est, Ad hoc tempus veniam, it erit Sarce filius: qui utique nullis operibus promeruerat Deum, ut nasciturus promineretur, ut in Isaac vocaretur semen Abrahæ; id est, illi pertinerent ad sortem sanctorum quai in Chisto est, qui se intelligerent filios promissionis, non superbientes de meritis suis, sed gratiae vocationis deputantes quod cohæredes essent Christi; cum enim promissum est ut cssent, nihil utique meruerant qui nondum crant: sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
