Latin
1.3.60 to 1.3.72
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.3.60-72
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 4). Sicut illa immortalitas post opera bona, si tamen vcl ipsa ex debito p'scitur: sicut idem ait, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de cætero superest mihi corona justitice, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. iv, 7, 8). Forte enim quia dixit, reddet, jam fit ex debito '. Cum vero ascendens in altum captivavit captivitatem, non reddidit, sed dedit dona hominibus (Ephes. Iv, 8). Unde enim ipse Apostolus tanquam debitum reddi sibi præsumeret, nisi prius indebitam gratiam percepisset, qua justificatus bonum agoncm eertaret? Fuit enim blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam consecutus est, ut ipse testatur (I Tim. I, 43): ere. dens utique in eum qui justificat, non pium, sed impium (Rom. IV, 5), ut justificando pium faciat.