# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.4.1-19

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, 1.4.1 to 1.4.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.4.1

Jamvero illud, qnod etiam malus appellatus cst spiritus Domini, sic intelligitur, quomodo dictum cst, Domini eat terra (Psal. XXIII, 1): tanquam creatura et in ejus posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala; omnis enim creatura Dei bona est (I Tini, iv, 4): illud congruat, quod ipse Saul jam reprobus et scelestus atque ingratus sancto David, persecutor etiam ejus, cum sævissimæ invidiæ facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur; sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum (11 Reg. I, 14, 15). Sed magis arbitror malignutn spiritum a quo vexabatur Saul, idco dictum spiritum Domini, quod occulto Domini judicio Saulem verabat. Utitur enim Deus ministris etiam spiritibus malis 2 ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio ad istam. Quamvis enim inde sit quisque malignus spiritus 3, quia maia voluntate nocere appetit; tamcn nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo sub quo suut omnia certis et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non cst mala voluntas a Dco, sic non est potestas nis! a Deo (Rom. XIII, 1). Quamvis enim sit in cujusque potesate quid velit, non est tamen in cujusque potestate quid possit vel facore cuiquam vel a quoquam pati. N.un et ipse Filius uni- -cus Dei passurus ad tempus humiliter homini superbe loquenti et dicenti quod potestatem haberet occidendi cum vel dimittendi: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Diabolus etiam volens Docere justo viro Job, neceudi quidem voluntas diabolo erat 1, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat, dicens, Mitte manum tuam, et tange carnem ejus (Job II, 5): quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam volebat accipere.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
