# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.4

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.4

Quod autem adjungit, Sinc lege enim peccatum mortuum eat; pro co positum cst, ac si diceret, Lateti, hoc cst, mortuum putatur: quod paulo post evidentiu diciurus est. Ego autem, inquit, vivebam sine lege aliquando: id est, nulla ex peccato morte terrebar 1; quia non apparebat, cum lex non esset, Adveniente autem mandato, peccatum revixit; hoc est, apparuit. Ego auem mortuus sum: id est, mortuum me esse cognovi; vel quia reatus pævaricationis certum mOl'lis supplicium comntinatur. Sane quod ait, Peccatum revixit adveniente mandato, satis significavit hoc modo aliquando vixisse peccatum, id cst notum fuisse2, sicut arbitror, in prævaricatione primi hominis, quia et ipse mandatum accepcrat (Gen. II. 17). Nam el alio loco dicit, Mulier autem seducta in prævaricatione facta est I (Į Tim. II, 14): et iterum, In similitudine prævaricationis Adæ qui est forma futuri (Rom. v, 14). Non enim potest reviviscere, nisi quod vixit aliquando. Sed mortuum fucrat, id est occullatum, cum mortales naU sine mandato legis homines viverent, scqucntes concupiscentias carnis sinc uHi cognitione, quia siDe ulla prohibitione. Ergo, Eyof inquit, vivebam sine lege aliquando. Unde manifestat, non ex persona sua proprie, sed generaliter ex persona veteris hominis se loqui. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autcm mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc este in mortem. Mandato enim si obediatur, utique vita est. Sed inventum est esse in mortem, dum fit contra mandatum, ut non solutu peccatum fiat, quod etiam anle mandatum fiebat, sed hoc abundantius et perniciosius, ut jam a scicnle et prævaricante pcccetur.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
