Latin
Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Peccatum enim, inquit, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Peccatum non legitime utons (a) lego, ex prohibitione aucto desiderio, dulcius factum est, et ideo fefellit. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores pœnarum amaritudines consequuntur. Quia ergo ab huminibus nondum sp ritnalem gratiam percipientibus suavius admittitur quod vetatur, fallit peccatum falsa dulcedine. Quia vero etiam accedit reatus prævaricationis,