Latin
1.5.24 to 1.5.39
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.5.24-39
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim nOndum nati fuissent, neque aliquid egissent sive bonum sive malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret; id est, neque aliquid egissent bonum aut malum, ut propter ipsam actionem electio aliqua fieret ejus qui bene egerat: cum ergo nulla esset electio bene agentis, secundum quam maneret propositum Dei, non ex operibus, aed ex vocante, id est, ex eo qui vorando ad (idem gratia justificat impinm, dictum eat ei, Quia major serviet minori. Non crgo secundum electionem propositum Dei manet, sod ex proposito electio: id est, non quia invenit Deus opera bona in hominibus quæ eligat, ideo manet propositum justificationis ipsius; sed quia illud manet est justificet credentes, ideo invenit opera quæ jam eligat ad regnum coelorum. Nam nisi esset electio, non essent electi, ncc recte diceretur, Quis accusabit adversus electos Dei (Rom. VIII, 33)? Non tamen eleclio præcedit justificationem, sed electionem justificatio. Ncmo enim eligitur, nisi jam distans ab illo qui rejicitur. Unde quod dictum est, Quia elegit nos Deus ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); non video quomodo sit dictum, nisi præscientia. Hic autem quod ait, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori; non electione merit orum, quae post jusiificationem gratiæ proveniunt, scd liberalitate donorum Dci voluit intelligi, ne quis de operibus extollatur. Gratia enim Dei salvi facti sumus; et hoc non ex nobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur (Id. 11, 8, 9).