# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.6

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.6

Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum. et justum, et bonum. Jubenda enim jubet, et prohibenda prohibet.Quod ergo bonum. est, mihi factum est mors? Absit. In male utente quippe vitium est, non in mandato ipso, qqod bonum tst. Quoniam bona ebt lex, si quis ea legitime alatur (I Tim. I, 8). Male autem ulitur lege, qui non se subdit Dco pia humilitate, ut per gratiam lex possit impleri. Itaque ad nihil aliud accipit legem, qui non ea legitime utitur, nisi ut peccatum ejus quod latebat ante prohibitionem, apparere incipiat per prævaricationem. Et hoc supra modum; quia jam non solum peccatum fit, sed etiam contra mandatum. Sequitur ergo, et adjungit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonurn mihi operatum al mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Unde manifestat quo sensu dicerit superius, Sine lege enim peccatum mortuum cst; non quia non crat, sed quia non apparebat: ct quomodo dictum sit, Peccatum revixit; non ut esset quod erat ct ante legem, sed ut appareret, quoniam fiebat contra legem: quandoquidem hoc loco ait, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Noa enim ait, ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
