# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.7-2

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.7-2

Quaeritur autem, utrum vel fides mereatur hominis justificationem; an vero nec fidei merita praccdant misericordiam Dei, sed et fides ipsa inter dona gratia numeretur. Quia et hoc loco cum dixisset, Non rx operibus; non ait, sed ex fide dictum eat ei, Quia major serviet minori: ait autem, sed a vocante. Nemo enim credit, qni non vocatur. Misericors autem Deus vocat, nullis hoc vel fidei meritis largiens; quia merita fidei sequuntur vocationcm potius, quam præcedunt. Quomodo enim credent, quem non audierunt? et quomodo audient sine prædicante (Rom. X, 14)? Nisi ergo vocando praecedat misericordia Dei, nec credere quisquam potest, ut ex hoc incipiat justificari, et accipere facultatem bene operandi. Ergo aute omne meritum est gratia. Etenim Chri.,... pro impiis mortuus est (Id. v,6). Ex vocante igitur minor accepit, non ex ullis meritis operum suorum, ut major ei serviret: ut etiam quod scriptum, Jacob dilexi, ex vocante sit Deo; non ex operante Jacob.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
