# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.8-2

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.8-2

Quid deinde Esau, qnod servit minori, et quod scriptum cst, Esau autem odio habut, quibus malis suis hoc meruit, cum et ipse oondum natus fuisset, neque aliquid egisset boni aut mali, quando dictum est, Et major serviet minori? An forte qucmadmodum illud de Jacob nullis meritis bonx actionis dictum est, ita Tsuu nullis meritis malæ actionis odiosus? Si enim quia præsciebat Deusfulura ejus opera mala, propterea eum prædestinavit ut serviret minori; propterea prædestinavit et Jacob ut ci major serviret, quia futura ejus bona opera præsciebat, ct faslsum est jain quod ait, Non ex operibus. Si autem verum cst qnod uon ex operibus, et inde hoc probat, quia de nondum natis nondumque aliquid operatis hoc dictum; unde nec ex fide, quæ in nondum natis similiter nondum erat: quo mcrito Esau odio habetur antequam nascatur? Quod enim fecit Deus ea quæ diligeret, nulla quæstio est. Si autem dicamus cum fecisse quæ odisset, absurdum cst, occurrente alia Scriptura et dicente, Neque enim odio habens aliquid constituisses, et nihil odisti horum quæ fecisti (Sap. XI, 25). Quo enim merito sol factus est sol, aut quid offendit luna ut tanta illo inferior, vel quid promeruit ut sideribus eateris tanto clarior crearetur? Sed hæc omnia bona creata simil quæque in genere suo. Non enim diceret Deus, Solem dilexi lunam autem odio habui; aut, Lunam dilexi, stellas autem odio hahui: sicut dixit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Sed illa omnia dilexit, quamvis excellentiæ diversis gradibus ordinata; quoniam vidit Deus quia bona sunt, cum dicto ejus sunt instituta (Gen. i ): ut autem odisset Esau, nisi injustitiae merito, injustum est. Quod si conecdimus, incipit et Jacob jusliliac mcrito diligi. Quod si verum est, falsum est quod non ex operibus. An forte ex justitia fidei? Quid ergo te adjuvat, Cum enim nondum nati fuissent? quandoquidem in nondum nato nee justitia fidei poterat esse.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
