Latin
Book 2, Question 1
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.8-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hic nimirum occurrit illud, quod apostolus Paulus apertissime exponit, supereminentem viam demonstrans: Si linguis hominum loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam1, et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ila tit,Montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidcro corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nilnt mihi prodest. Quo in loco manifestum cst eum munera illa commemorasse, quæ Spiritus sancti divisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem; alii quidem per Spirilum datur sermo sapientiæ; alli sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alii onatio curationum in uno Spiritu; alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alteri genera linguarum. Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Suis crgo apparet inter dona Spiritus sancii esse prophetiam, quam tamen si quis habeat, ct charitatem non habent, nibil cst. Ex quo intelligitur fieri posse ut quidam etiam indigni vita æterna regno que coelorum, aspergantur tamen quibusdam Spiritus sancti muneribus nou Irabentes charitatem, sine qua illa munera non nihil sunt, sed nihil cis prosunt. Prophetia quippe sinc charitate, sicut jnm demonstratum est, non Perducit ad regnum Oei: charitas 'cro sine prophetia utique pcrducit. Cum cnim loquens dc membris Christi ait, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? indubitanter ostendit etiam cum qui prophetiam non habet, posse in membris Christi numerari: ubi quem locum haberet, si charitatcm, sinc qua homo nihil est, non haberet? Nullo autem mndo ita diceret, quando de membris agebat quibus Christi corpus impletur, Numquid omnes habent charitatem? quemadmodum dixit, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetce? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent curationum (1 Cor. XII, 7-11, 29. XIII, 3)? et cætera hujusmodi.