# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.8

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.8

Quod enim operor, ait, ignoro. Non ita hic dictum est, ignoro, quasi peccare se nesciat. Nam contrarium erit quod dixit, Sed peccatum, ut appareut peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; et illud supcrius, Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Quomodo enim apparet, aut quomodo cognovit quod ignorat? Sed ita dictum est, quomodo dicturus est Dominus impiis, Non novi vos (Matth. xxv, 12). Neque cniin aliquid Icunt latet, quando vultus Do • mini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII. 17), Sed dicimur aliquando ignorare quod non approbamus. Ila ergo ait, Quod enim operor, ignoro; id est, non approbo. Quod consequentcr ostendit, dicens, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Quod ergo ait, odi, hoc ait, ignoro: quia cl quibus dicturus ct Dominus, Non novi tos; de his illi dicitur, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem (Psil. v, 7).

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
