Latin
Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Hoc enim non vult, quod et lex: nam hoc vetat lex. Consentit ergo legi, non in quantum facit quod illa prohibet, sed in quantum non vult quod facit. Vincitur enim nondum per gratiam liberatus, quamvis jam pcr legem ct noverit se male facere, et nolit. Quod vero sequitur, ct dicit, Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum; non ideo dicit, quia non consentit ad faciendum peccatum, quamvis legi consentiat ad hoc improbandum. Loquitur enim adhuc ex persona hominis sub Icge constituti (a), nondum sub gratia, qui profecto trahitur ad male operandum concupiscentia dominantc atque fallente dulcedine peccati prohibiti, quamvis ex parte notitiæ legis hoc improbet. Sed propterea dicit, Non ego operor illud, quia viclus operatur. Cupiditas quippe id operatur, cui supcranti cedilur. Ut autem non ccdatur, sitque mens hominis adversus cupiditatem robustior, gratia facit, de qua post dicturus cst.